Rozmiar: 15909 bajtów

- 14 -

1313. April 9.

In nomine patris et filij et spiritus sancti amen. Quoniam que aguntur in tempore, eciam labuntur cum tempore, nisi scripture testimonio commendentur, Inde est quod nos Lestco dei gracia dux Rathiboriensis notum facimus universis tam presentibus quam futuris, quod sorori nostre Ofce intranti religionem sororum que sunt sub cura ordinis fratrum predicatorum, assignavimus pro allodio Prossowich ex integro cum omnibus que ad hoc attinent, pascua, ortos, silvam et agriculturam, sicut Cuncho et Relicta Tilonis tenuerunt, tempore vite sue tenendum libere, Ita quod ad nullas penitus exacciones vel labores ducales quocumque nomine censeantur, homines ibidem residentes tenebuntur, sed prorsus ab omnibus sint liberi et totus fundus iam nominatus predicta gaudeat libertate, nec alienius iudicio subiacebit, preter quem duxerit soror nostra ibidem tempore vite sue statuendum. Post decessum autem eius totum fundum iam nominatum Prossowich assignamus et damus iure perpetuo ad claustrum sororum que sunt sub cura fratrum ordinis predicatorum iam dictarum perpetuo sub predicta libertate possidendum. In quo fundo concedimus sorori nostre duos piscatores habere qui in toto Odra quantum est sub dominio nostro constitutus super Rathibor et intra pro mensa eiusdem piscandi libcram habeant facultatem. Et si sine herede decedere nos continget damus et assignamus sepedicte sorori nostre quatuor villas, videlicet Marcowich, Liski, Pogrebinam et Lubomam tempore vite sue cum plena libertate possidendas. Post decessum autem eius sub eadem libertate claustro dictarum sororum eas damus et assignamus perpetuo possidendas. Insuper duodecim malderatas in molendino sito sub muro civitatis Rathiboriensis sepe nominate sorori nostre tempore vite ipsius damus et assignamus, Ita videlicet ut quinque malderatas habeat de brasio triticeo et quinque malderatas de siligine, duas vero de tritico, que omnes malderate post mortem eius ad duratum revertentur. Ad hec assignamus sorori nostre Ofce iam predicte totum censum in venditorio sive in cameris ubi panni inciduntur et venduntur, et totum censum in cramis sive in cameris institorum, censum eciam totum novorum ortorum qui sunt siti ante civitatem Rathiboriensem, preter ortos ibidem scolteti liberos, et exceptis ortis domini Osualdi qui non sunt ad communem censuum solucionern aliorum ortorum obligati, sed solvant censum secundum quod in privilegiis ipsorum continetur. Istum totum censum tam venditorii quam cramorum, quam eciam ortorum, soror nostra tempore vite sue tenebit, et post eius carnis absolucionem ad nos ex integro revertatur. Insuper si nos decedere contigerit ipsa superstite remanente, eciam si liberos relinquemus, villam que vulgariter Liski dicitur, concedimus ei libere tempore vite sue possidendam; post mortem autem eius ad nostros liberos revertatur. Acta sunt hec in pallacio castri Rathiboriensis, coram inclitis principibus dominis ducibus Mescone duce Tessinensi. Wladizlao duce Cozlensi et fratre ipsius domino Mezcone, Anno domini M°. ccc°. xiij°. v°. Idus Aprilis. Huic privilegio rogavimus predictos dominos ut sigilla sua appenderent. et nos Mezco dux Tessinensis et Wladizlaus dux Cozlensis rogati presentibus nostra sigilla duximus appendenda. Insuper promisimus nos predicta omnia in nullo inpedire, sed eciam ea omnia pro nostro posse ut inviolabilia permaneant ab inpedientibus defensare. Istorum autem omnium testes sunt: Incliti principes dominus dux Mezco et dominus dux de Cozle et frater suus dominus Mesco, dominus Witozlaus Castellanus Rathiboriensis, dominus Sandco, dominus Martinus dictus Zaiceck, dominus Wencezlaus Cobilca, dominus Albertus de Sucha, dominus Egidius et frater suus Leonardus, dominus Johannes Machconis et dominus Oswaldus, cives Rathiborienses, et alij plures fide digni.

Anhangend an rother Seide das Siegel des Herzogs Lestco mit doppeltem Rucksiegel, das Siegel des Herzogs von Teschen, stehend mit Schild und Fahne, und der Umschrift: . . . CON. DI. GRA. DUC. ET. DNI. D. OSSUECI. und das kleine Siegel des Herzogs von Kosel, ein Adler mit der Umschrift: S. DVCIS. WLADISLAI. DE. COSLE.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów